- ARX Schenkia
- ARX Schenkiavulgo Schenkenschans incolis, le Fort de Schenk Gallis, arx munitissima Belgii, quae a quibusdam etiam Sgravenwert dicitur. Sita est in Ducatu Gueldriae; ubi Rhenus in Vahalim et Rhenum scinditur, una Ieuca infra Emmericum ad occasum, et tot a Clivia in Boream. Sic dicta fuit a Martino Schenkio eius conditore; et dolô capta ab Hispanis A. C. 1635. fortiter recepta fuit annô sequenti ab Hollandis, quibus nunc paret. Ei adiacet alia munitio, dicta nova arx Schenkia, a paucis annis exstructa. Utraque vastata a Gallis, A. C. 1674.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.